HERCULIS Columnae

HERCULIS Columnae
HERCULIS Columnae
locus Frisiae citer. in Groeningarm, et Covordiam ad Occid. Duvels Cutz, teste Ortel. Item Herculis colurmnae, sunt duo montes, Calpe et Abyla, qui constituunt fretum illud, quod fretum Herculis dicitur. Referunt enim Chronographi, Herculem Olympium Osyris, cum ex Africa in Europam transfretasset, ptimum ad Gades (quae nunc Ins. est, tunc reliquae Hispaniae coniuncta erat) continentem attigisse, lustratoqueve maris litore, his in montibus duas magnae altitudinis columnas posuisse, a quo tampore Historici omnes Columnarum Herculis meminêrunt. Alii autem eas columnas non ex marmore fuisle, talesqueve quales sunt, quae nunc Columnae dicuntur, sed magnos lapidum acervos, quos Hercules in mari coacervarit, tamqueve firmos reddiderit, quam nunc sunt, Illis qui ex longinque vel mari vel terrâ eos spectant, duae columnae altae, loco in plavo positae, apparent. Petrus Med. Lib. rer. memor. Hispani credunt fuisle, in parte Occ. Ins, Gaditanae, prope Gaditanam Urb. ubi etiamnum duasturres incolae ostendunt Colonnas de Hercoles dictas Baudr. De his Dionys. v. 64.
Ε῎νθα τε καὶ ςτῆλαι περὶ τέρμαϚιν Η῾ρακλῆος
Ε῾ςτᾶσιν ῾μέγα θαῦμἀ παῤ ἐχατέωντα Γάδειρα,
Μακρὸν ὑπὸ πρηῶνα πολυςπερέων Α᾿τλάντων.
Sil. Ital. Pun. Bell. l. 1. v. 142.
Dum fert Hereuleis Garamantica signa columnis.
De columnis hisce plurima passrm ab auctoribus vulgantur, de quibus Tzetzem, in Chil. p. 295. cons. et Hannonem in Periplo. Apollod. l. 2. de Hercude. Καὶ παρελθὼν Γαρτηςςὸν, ἔςτησε σημεῖα τῆς πορείας ἐπὶ τῶ ὅρων Εὐρῶπης τε καὶ Λιβύης ἀντιςτοίχων δύοςτήλας. Vide Bochart. Geogr. Sacr. p. 675. et Voss. ad Seylacem. p. 1. Plin. l. 2. c. 67. et in Praef. l. 3. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • COLUMNAE Herculis duae esse perhibentur — in Occidente; quia ex Oceano mare nostrum intrantibus duo montes occurrunt, quorum alterum in Mauritania Abylam vocant, alterum in Hispania Baetica Caplen. Hos quondam iunctos perpetuo iugo fuisse finxerunt, sed ab Hercule diremptos; inter quos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Columnae Hercŭlis — (lat.), s. Säulen des Herakles …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Classis Germanica — Verlauf des Rheins und seiner Nebenflüsse Die Classis Germanica war eine Teilstreitkraft der römischen Kriegsflotte in Germania superior und Germania inferior. Sie war neben der Kanalflotte (Classis Britannica) einer der größten Marineverbände… …   Deutsch Wikipedia

  • Herculessäulen — (Hercŭlis columnae), die zwei gegenüberstehenden Berge, der Abyla in Afrika (jetzt Ceuta) u. der Calpe in Spanien (jetzt Gibraltar), welche früher zusammengehangen u. von Hercules auf seinem Zuge nach Westen auseinander gerissen worden sein… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Säulen des Herakles — (Herculis Columnae), im Altertum Name der Meerenge von Gibraltar, die durch die Vorgebirge Kalpe (jetzt Gibraltar) und Abila (jetzt Ceuta) gebildet wird. Die Phöniker, welche die Meerenge auf ihren Entdeckungsfahrten um 1100 v. Chr. erreichten,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • CALPE — I. CALPE Hispaniae oppid. ad fretum Gaditanum, hinc Estrecho de Gibraltar, antiquitus Heraclea dictum, ut auctor est Timosthenes apud Strab. Nunc Gibraltar, Urbs Vandalitiae parva, sed munita cum arce, 4. mill. pass. ab Heracleae ruderibus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ROMA — I. ROMA Latii in Italia urbs, de cuius origine et conditore diversa legimus apud auctores. Receptissima opinio est, a Romulo et Remo fratribus conditam fuisse, unde et nomen acceperit, an. primô septimae Olympiadis, teste Dionysiô Halicarnasseô,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARASITI — apud Athenienses iidem, qui apud Romanos Epulones fuêre Nam τὸ τοῦ παρασίτου ὅνομα, Athenaeus l. 6. πάλας̔ ἦν σεμνὸν καὶ ἱερὸν, Nomen Parasiti olim venerabile erat et Sacrum, Habebant autem quilibet populi seu Δῆμοι Reip. Atheniensis suos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARAE — I. ARAE dicuntur saxa, quae inter Africam et Sardiniam mediô mati eminent. Sic dictae, quod ibi Afri et Romani foedus inierint. Virg. Aen. l. 1. v. 112. Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet, Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Список латинских фраз — В Викицитатнике есть страница по теме Латинские пословицы Во многих языках мира, в том числе в …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”